monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7 > sectio 13 > sectio 7 > 5 > 16 > 19 > sectio 4 > sectio 6 > 71 > sectio 2 > sectio 24 > 4 > sectio > sectio 22 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 1, 5
V quoque nonnunquam sibi ipsa praeponitur, ut vultus; sed et alterum consonantis locum tenet, cum vel Latine aurum, vel Evangelium Graece nominamus. Mirum autem quare dixerit Donatus eam interdum nec vocalem, nec consonantem haberi, cum inter q litteram consonantem et alteram vocalem constituitur, ut quoniam, quidem; nisi forte quia tam leniter tunc effertur, ut vix sentiri queat.